Charter Document - 02350078

Charter Document - 02350078


Charter Number: 02350078
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1157
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Hugo Senonensis archiepiscopus notum fieri volo omnibus hominibus quod Milo filius Milonis de Arveio concessit et laudavit in presentia nostra ecclesie Pontiniaci quidquid pater ejus eidem ecclesie antea donaverat atque concesserat sicut eadem ecclesia id tenebat eo die quo hec carta scripta est et sicut in carta patris ejus sigillo nostro signata digestum est videlicet quidquid juris in territorio Challiaci sive in proprietate sive in casamentis pater ejus habuerat quinque etiam solidos censuales de pratis que sunt super Asmantiam quorum medietatem in proprio habebat pater ejus reliquam vero Rainerius de Rupe ab ipso tenebat Similiter dimidiam partem Brollii quam idem Milo et predictus Rainerius de Rupe tenebant et Ulricum et totum tenementum ejus et sex denarios annui census quos persolvebant prefato Miloni ipsi monachi Pontiniacenses de pratis predicti Ulrici Hec omnia que Milo pater Milonis donaverat ecclesie Pontiniaci recognovit Milo filius ejus in presentia nostra et concessit memorate ecclesie jure perpetuo possidendum voluitque ut hujus recognitionis et cognitionis hec cartula scriberetur nostroque sigillo muniretur Hujus recognitionis et concessionis testes sunt Guillelmus archidiaconus frater noster Herveus prepositus itidem frater noster Manasses de Villamauri archidiaconus Trecensis Rainerius de Briena canonicus Salo de Boiliaco Julduinus de Turni et Gauterius de Bozacre Actum in presentia nostra anno dominice Incarnationis millesimo centesimo quinquagesimo septimo octavo idus julii