Charter Document - 02350076

Charter Document - 02350076


Charter Number: 02350076
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1157
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Guillelmus Nivernensis comes notum fieri omnibus hominibus volo tam presentibus quam futuris quod Guillelmus de Asinariis et Bartholomeus et Ulricus filii Ulrici de Lanniaco dederunt et concesserunt ecclesie Pontiniacensi jure perpetuo possidendum quicquid pater et mater eorum eidem ecclesie de suis terris dono elemosina seu venditione contulerant et quicquid de jure et hereditate sua eo die quo hec carta scripta est possidebat eadem Pontiniacensis ecclesia id est terram de Runcennaio cum pratis et aquis sicut fossatis clauditur et amne Senaen et extra fossata tres petias terre unam ante Noem Isembardi aliam in qua est cortillus cum coherentibus terris planis et clausuris terciam in exitu nemoris versus Sanctam Porcariam ex altera vero parte predicti fluminis duas hastas adjacentes campo qui dicitur Sancti Martini et pratum ante ostium Johannis Macharii et quicquid habebant in terra versus Pontiniacum sicut vallis de Boelesio et fons Letardi ducit usque in prata et de casamento Hugonis qui cognominatur Manusadsaccum quicquid predicti Pontiniacenses fratres ab eodem Hugone et Gauberto patre uxoris ejus acquisierant Hec omnia concesserunt in perpetuum ecclesie Pontiniacensi predicti germani videlicet Guillelmus Bartholomeus et Ulricus in presentia nostra anno dominice Incarnationis MCLVII Hujus rei testes sunt Petrus de Banea Odolricus Gaufridus clericus comitis Abundius de Monte Galgario Guarnerius de Lanniaco Ricardus maior Johannes maior de Chableia Petrus capicerius