Charter Document - 02350075
Charter Number: | 02350075 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1157 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum facio tam futuris quam presentibus quod Meinardus cognomento Tuebos calumpniatus est aliquando monachis Eschaleiensibus molendinum quod habent juxta Villam Francam Tandem vero calumpniam illam utpote injuste presumptam omnino dimisit sub jurejurando promittens quod nichil deinceps imperpetuum in hoc clamaret vel nec in aliquo possessionis eorum insuper et ipsum molendinum omnibus diebus vite sue fideliter eis garantiret Habuit autem propter hoc de beneficio ecclesie X solidos Huic rei interfuerunt testes subnotati Isanbardus presbiter de Prissiaco Stephanus de Cudot Theobaudus presbiter de Diciaco Augalo de Pruniaco Stephanus Normandus Garinus prepositus de Cudot Robertus de Cudot Foscherius de Corbosum Bernardus avunculus Menardi Renardus Chuez Postmodum vero coram nobis recitatum est hoc et ex utraque parte ratum habitum presentibus istis Reinerio de Briva Josberto presbitero de Sancto Juliano Fromundo scriptore Stephano qui cognominatur Albus filioque ejus Gaulterio Edevino de Varon Quod totum ut in perpetuum stabile et inconcussum fieret litteris commendari et sigilli nostri impressione fecimus communiri Gestum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCLVII episcopatus nostri XV