Charter Document - 02350074

Charter Document - 02350074


Charter Number: 02350074
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1157
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ad decidendas lites altercationesque sopiendas pacisque et concordie bonum conservandum presidium litterarum plurimum esse necessarium nemo est qui dubitet Ea propter in nomine sancte et individue Trinitatis notum sit tam presentibus quam futuris quod domno Alano reverendo episcopo Autisiodorensi presidente domnoque Arduino venerabili Sancti Germani Autisiodorensis abbate existente orta fuerit controversia inter Durannum priorem monasterii Sancti Salvatoris et Petrum capellanum parrochialis ecclesie Sancti Johannis que eidem monasterio adjacet et est juris ejusdem super quibusdam reditibus et consuetudinibus ejusdem ecclesie que tandem Deo annuente sopita et pacificata est Ut autem non solum de illis super quibus controversia sed etiam de omnibus aliis firma pax imposterum maneat et unicuique priori videlicet et capellano jus suum conservetur quid in eadem ecclesia prior jure dominii et matricis ecclesie quid vero cappellanus jure administrationis sui feodi presbyteralis habeant sequentia aperte declarant Decedente namque capellano alter in eadem ecclesia ab abbate Sancti Germani Autisiodorensis eligi atque substitui et episcopo Autisiodorensi presentari debet in solemnitate Omnium Sanctorum et Sancti Stephani in crastino Nativitatis Domini et in Epiphania quinque partes oblationum in nummis videlicet panibus seu aliis rebus prioris sunt sexta vero capellani excepto quod in iis tribus festis omnes candele ex integro prioris sunt preter quatuor que ad servitium altaris in candelabris ponuntur et quod prior seu minister ejus secundum beneplacitum suum de ipsis candelis capellano dat Omnes etiam candele peregrinorum similiter prioris sunt sine parte capellani Sciendum est etiam quod in ecclesia Sancti Johannis et in majori Sancti Salvatoris si capellanus ibi cantet oblationes in quibus prior partem capit a monacho vel ministro ejus semper recipi et partiri debent In Nativitate dominica prima missa de nocte et secunda de luce prius a monachis in monasterio Sancti Salvatoris usque ad canonem secunde misse celebrantur quam capellanus in parrochiali ecclesia sonet vel cantet deinceps vero in eadem cantat et quod oblatum est inter priorem et ipsum equaliter dividitur In Purificatione Sancte Marie et dominica in Ramis Palmarum et in Ascensio ne Domini tota parrochia ad majorem ecclesiam Sancti Salvatoris convenit et usquequo processio fiat et missarum solemnia usque post evangelium compleantur capellanus in ecclesia Sancti Johannis missam non cantat In solemnitatibus Sancti Johannis Baptiste duabus et Sancte Marie Magdalene Sanctique Jacobi et beati Egidii atque Sancti Martini quinque partes oblationum prioris sunt sexta vero capellani In Cena Domini et in Parasceve et Sabbato Sancto nocte ad tenebras ad majorem ecclesiam tam capellanus quam populus conveniunt et in Parasceve officium ibidem celebratur et crux a populo adoratur quia illa die in ecclesia Sancti Johannis populus crucem non adorat In vigilia Pasche capellanus cereum suum et parrochiani ceram constitutam ad majorem ecclesiam deferunt fiuntque duo cerei unus major et alter minor ibidem benedicuntur et major apud Sanctum Salvatorem remanet Post evangelium vero misse capellanus ad ecclesiam Sancti Johannis cum suo cereo missas celebraturus regreditur In Inventione et Exaltatione Sancte Crucis in Annunciatione Assumptione et Nativitate Beate Marie in tribus solemnitatibus Sancti Petri et in Inventione Sancti Stephani capellanus ad majorem ecclesiam parrochianos ducit ibique missas celebrans de oblatis non nisi unum nummum percipit et si non fuerit nisi unus illum solum habet In omnibus missis vivorum et dominicis diebus seu aliis solemnitatibus que supra divise non sunt in confessionibus etiam Quadragesime et Adventus Domini sive extra in communionibus quoque Pasche Pentecostes et Natalis Domini seu extra in benedictione nuptiarum et sponsarum peregre proficiscentium in omnibus oblationibus panis et vini et candelarum quocumque modo offerantur et ad summam in cunctis que ad altare Sancti Johannis veniunt prior medietatem habet exceptis missis defunctorum in quibus medietatem tantum habet missarum vestitarum et nummorum qui in candelis earumdem fixi sunt sequentia vero ex integro capellani sunt visitationes quoque et baptismus similiter capellani sunt De omnibus decimis quinque partes prioris sunt sexta vero capellani Decimatores ad libitum suum prior in decimis suis ponit nisi capellanus rationabilem causam ostendat quare decimas trahere non debeant Quando capellanus visitat infirmum prius obnixe debet eum admonere de legato Sancti Salvatoris et quod in cimiterio majoris ecclesie sepulturam suam constituat secundario vero de proprio legato eumdem exhortatur Si autem infirmus in cimiterio Sancti Salvatoris sepeliri deliberaverit ad ecclesiam Sancti Johannis defunctus non portatur imo ad majorem ecclesiam ibique capellanus ad altare Sancte Crucis presente corpore missam celebrat et de oblationibus misse vestite et nummorum qui in candelis ejusdem fixi sunt habet sequentia vero ex integro prioris sunt Si census ecclesie Sancti Johannis pro anniversario legatus fuerit capellanus aut medietatem reddit aut die anniversarii missam vesitam exinde providet in qua prior mediam partem capit In crastino Omnium Sanctorum in oblationibus misse que celebratur pro festo defunctorum prior nihil capit nisi corpus alicujus defuncti sit presens aut eadem die oblatio fiat pro anniversario et tunc sicut superius dictum est medietatem missarum vestitarum habet Ubicumque capellanus vel in parrochiali ecclesia vel in majori missas celebret communes oblationes fideliter suscipere et de ipsis clerico suo ad mensuram dare debet In Dominica Ramis Palmarum et in Ascensione Domini predicatio prioris est et quociens in ecclesia Sancti Johannis predicare voluerit predicabit capellanus vero sine assensu prioris predicatorem suscipere non debet nisi sigillum episcopi Autisiodorensis videat aut forte ab ipso ei precipiatur In omnibus precipuis festis que videlicet ab omni populo coluntur et dominicis diebus in Cena quoque Domini et vigilia Pasche et Pentecostes in majori ecclesia ad utrasque vesperas et matutinas et processionem et majorem missam usque post evangelium nisi evidens necessitas impedierit capellanus adesse debet et si saltem matutinis interfuerit prior ei libram panis et justiciam vini per nuncium mittit In quatuor solemnitatibus videlicet Sancte Trinitatis Beati Germani duabus et Sancti Nicolai capellanus et clericus ejus in majori ecclesia divinis officiis intersunt et in refectorio cum fratribus sicut clerici bene procurantur Ad corvadas fenandi et frumenta colligenda capellanus vadit et si comestio exinde sumatur ipse et clericus ejus comedunt Si prior nummos accipiat sex denarios de comestione habet Ad compotum census et pasnagii capellanus esse et cum servientibus ipse et clericus ejus aut sex denarios habere debet Corvadis etiam terras innovandi et seminandi interesse debet et si affuerit a priore panis et vinum eidem ea die mittitur In Rogationibus capellanus et parrochia processionem monachorum sequuntur et eisdem diebus panis et vinum et generale flado videlicet capellano mittitur In infirmaria propria persona capellani cum fratribus epulatur missam quoque tempore infirmarie cantat et fratribus plenariam refectionem sicut unus ex servientibus parat Hujus rei testes sunt Johannes prior et alii quindecim in carta notati Acta sunt hec anno ab Incarnatione Domini MCLVII Adriano papa IV Ludovico Francorum rege feliciter Amen