Charter Document - 02350073
Charter Number: | 02350073 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1157 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Alanus Dei gratia Autissiodorensis episcopus et ego Willelmus comes Nivernensis notum esse volumus tam futuris quam presentibus quod Sancta Maria et Beatus Stephanus et episcopus Autissiodorensis dinoscuntur habere et habuisse in pace apud Conadam hec omnia que per capitula in presenti carta subscripta sunt Quicquid in castro et in castellania Conade continetur de casamento vel de dominio episcopi est fossetum de firmitate Conade et piscatura episcopi est et forisfactum de fosseto si fuerit empiramentum fosseti comitis est cum piscatura de fosseto castri De omnibus hominibus ubicumque steterint qui mercaturam faciunt apud Conadam justicia episcopi est forum et theloneum episcopi est et quicquid de foro exit et justicia de omnibus hominibus qui venient Infractura castri et rapina et incendium est episcopi quicumque clamorem fecerit episcopi est quicumque stat in terra episcopi si bovem habet curvatam debet episcopo bis in anno si bovem non habet duos homines habebit pro curvata ubi prepositus episcopi mittet eos censum habet episcopus solus in dominio suo de terra sua tota intra castrum et de foris per Ligerim a rivo Alveriac usque ad terram Villechau ubicumque navis ad vendendum aliquid portabit venditure et consuetudines sunt episcopi de hoc quod vendiderit vel applicuerit Omnes homines qui stant a Villechau usque ad rivum Alveriac quicumque rethe miserint in Ligerim submonebit prepositus episcopi ad piscandum et panem et vinum habebunt quod si facere noluerint rectum inde facient per legem qua vivunt Boscus de Culdreyo B Marie et S Stephani et episcopi est credentiam suam habet episcopus in omnibus qui vendunt panem et vinum et carnem et quicquid est necessarium ad comedendum Si episcopus venerit in villam vel hospites ei supervenerint accipiet patellam cacabum scutellas cyphos culcitras cuissinos et pannos ad jacendum mel et cera que exit de bosco predicto et pasnagium et quercus et fagus et omnes arbores qui fructum portant episcopi sunt et justicia tocius bosci episcopi est Marescalcus episcopi hospitabit equos dominorum qui sunt post episcopum et de uno quoque illorum habebit panem vinum et carnem apud Villamchau que est in casamento habebit episcopus curvatam boum Ad custodiendas messes et prata que sunt in terra episcopi prepositus episcopi ponet ibi custodem et si aliquid forisfactum fuerit justiciam habebit episcopus A Cona usque ad saxum de Gevris et usque ad quadrivium Cistilliaco et quantum terra episcopi durat ultra fosseta et boscum et planum si bestia vel aliquid ibi venditur venditure sunt episcopi a duodecim nummis Insuper duella Conade sunt episcopi a planea de Rivo usque ad Villamchau et usque ad Ligerim justicia totius castellanie Conade episcopi est In burgo Sancti Aniani nec ecclesia in aliqua terra episcopi que sit extra municionem Conade ego comes consuetudinem aliquam nec justiciam nec censum nec pedagium habeo Infra municionem nec extra talliam vel questam licet michi facere nisi in meis hominibus de corpore Hec que superscripta sunt ego Willelmus Nivernensis comes sigillaveram postea vero dominus meus A Autissiodorensis episcopus et ego que subscripta sunt concordavimus et huic cartule apposuimus et eam tam meo quam suo sigillo signavimus Nullus hominum episcopi qui manent extra munitionem Conade consuetudinem vel justiciam mihi debet aliquam Si quis hominum meorum de Conada vel de aliis castris scilicet Castro Novo Mailliaco S Salvatore Bitriaco Ulmo et eorum castellariis que ab episcopo teneo perrexerit ad villam que sit episcopi quamdiu ibi manebit episcopi erit nec res ipsius saisire potero cum autem redierit meus erit si tamen ad Conadam rediens fiat feodatus serviens episcopi erit Terram que de feodo est non licet mihi vel decimam aliquam acquirere nisi per episcopum Autissiodori non licet mihi inducere vel denuere aliquas consuetudines nisi per episcopum de cujus feodo omnes eas habeo Quecumque habeo Autissiodori in foro et in aliis consuetudinibus et in circuitu preter clausuram murorum de episcopi feodo est preter illud modicum quod teneo a duce Burgundie ultra pontem Liberi homines nostri qui se transferunt ad aliquam villarum episcopi episcopi sunt Hujus rei testes sunt R archidiaconus G cantor Stephanus cellararius Ra de Tociaco Herveus prepositus Olanus hi ex parte episcopi Ex parte comitis magister Stephanus magister Gaufridus Gaudricus capellanus Odo Grossus Brienus de Cona Rauudus Robertus et alii quam plures ex utraque parte Actum Autissiodori anno incarnationis Domini millesimo centesimo quinquagesimo septimo