Charter Document - 02350072

Charter Document - 02350072


Charter Number: 02350072
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1156
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Ludovicus Dei gracia Francorum rex Parvitatem nostram in sublime posuit Deus et est injuncta nobis cura oculo discrecionis administracionem regni intueri et mala que cognoverimus emersisse nos amputare necesse est Gravans consuetudo habebatur in domibus archiepiscopi Senonensis quod videlicet ipso decedente e vita prepositus regis et servientes currebant et omnia quecunque supererant de rebus archiepiscopi et invenire poterant ad opus nostrum rapiebant eratque succedentis archiepiscopi multo major desolacio et multo amplior in domibus vastacio quam de ereptis rebus provenisset nobis utilitas Rem istam cognovimus et hujusce oppressionis archiepiscopus Hugo nostre sinceritati gratissimus querens remedium ut hanc consuetudinem aboleret nostra miseracio et ut in hoc ipso nostram elemosinam faceremus supplex et humilis nos exoravit Sciant igitur moderni omnes et in venturis temporibus successura posteritas quod pro Dei datoris omnium amore et pro sancta reverencia matris nostre ecclesie Sancti Stephani Senonensis per humiles et efficaces dilecti nostri Hugonis Senonensis archiepiscopi preces quam supra taxavimus consuetudinem in domibus archiepiscopi nos habuisse ita temperavimus et domos archiepiscopi ubicumque sint liberavimus ut cum acciderit archiepiscopum obire de nulla superlectile devestiantur domus sed quitquid in eisdem est de ferro plumbo vitro ere et ligno culcitre eciam [] et que fuerint de pluma pulvinaria quoque et taxeta et alia hujusmodi que ornant domum in opus et adventum intronizandi archiepiscopi conserventur integre Insuper grangie et carruce cum pertinentiis suis cum feno eciam et ferragine caballi boves et asini oves et porci et cujuscunque generis animalia a moriente archiepiscopo relicta fuerint a nova et succedente persona nisi morbo pereant in eodem numero inveniantur et ut nichil exinde a nobis sive a successoribus nostris tollatur auctoritate regia precipimus Aurum vero argentum annonam et vinum que ab archiepiscopo in vita sua divisa non fuerint si forte contingerit superesse post obitum ejus regii erunt juris et in manu nostra illa retinuimus et quod ut sepe fit contencione cleri si diu quod absit vacaverit metropolitana sedes interim carrucas grangiarum agriculturam exercere de ipso labore semina agrorum assumi hominibus vero et bestiis necessaria tribui et quod super habundaverit nostrum esse decrevimus Ut autem ratum et inconvulsum permaneat precepimus hanc presentem cartam sigilli nostri impressione muniri et nominis nostri caractere consignari fecimus Actum publice Parisius anno ab incarnacione Domini millesimo CLVI astantlbus in palacio nostro quorum subtitulata sunt nomina et signa S Blesencium comitis Teobaudi dapiferi S Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Mathei constabularii Data per manum Hugonis cancellarii