Charter Document - 02350071

Charter Document - 02350071


Charter Number: 02350071
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1155
Date type: Internal, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Ego Stephanus Dei gratia abbas Sancti Remigii Senonensis universis sancte Dei ecclesie filiis tam presentibus quam futuris notum fieri volo quod quedam controversia orta est inter ecclesiam Sancti Remigii et ecclesiam Pruliacensem de decima terrarum quas in territorio Ville nove Pruliacenses Sancti Remigii et ecclesia possidebant que ad ultimum sub hoc pacto sedata est ut omnium terrarum quas in eodem territorio tunc temporis habebant totam decimam deinceps predicti Pruliacenses quiete retineant et perpetua pace possideant et tam pro ipsa decima quam pro duabus prati particulis quarum una in Ystes alia vero in Torrillon sita est annuum censum trium sextariorum scilicet frumenti et unius avene in festivitate Sancti Remigii que calendis octobris agitur ecclesia Sancti Remigii singulis annis Ville nove persolvant Hoc igitur ego Stephanus coram capitulo meo laudavi et ab eodem capitulo laudari feci Signum Stephani abbatis Signum Holduini prioris Sig Guillelmi Sig Hugonis Sig Odonis Sig Bernardi Sig Guillelmi Sig Gumerii Sig Odonis Sig Stephani Sig Gaufridi Radulphi Fulconis Haimonis Milonis Stephani Haimonis Gaufridi Holduini Hujus rei testes fuere domnus Norpaldus abbas Vallis lucentis Drogo Strabo Milo Boleius Gaufredus nepos ejus Stephanus de Sancto Mauricio Boemundus de Braio Haimo Actum in capitulo Sancti Remigii Senonensis anno V VIII idus aprilis Et ut hoc ratum et inconcussum omni tempore habeatur sigilli mei impressione firmavi