Charter Document - 02350070

Charter Document - 02350070


Charter Number: 02350070
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1152 - 1167
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

A Dei gracia Autissiodorensis episcopus omnibus fidelibus christianis salutem et pacem Notum fieri volumus quod capellanus Sancti Bricii Maurinus nomine veniens Crisinnium rogavit abbatissam et conventum Crisinii ut vineam quam habebant apud Sanctum Briccium in Valle Leonis quoad viveret sibi concederent Abbatissa vero hoc audiens communicato consilio fratrum et sororum in capitulo Crisinnii laudavit vineam prefato sacerdoti in vita tantum ipsius tali tenore ut post decessum ejus et sine ulla calumnia ipsa vinea ad monasterium reverteretur Similiter et predictus sacerdos quandam vineam quam habebat juxta vineas monachorum dedit Deo et Beate Marie Crisinnii post decessum suum Quod ut ratum in perpetuum esset et ne aliqua persona ecclesiastica vel secularis fraude vel violentia ullam istarum vinearum a monasterio alienare posset rogatu A abbatisse et conventus hanc cartam proprio sigillo munivimus Hujus autem contractus vel donacionis testes sunt Theobaldus capellanus noster Stephanus canonicus Sancti Stephani Rainaudus Richardi et conversi Crisinnii Bernardus Rainaudus Andreas