Charter Document - 02350069
Charter Number: | 02350069 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1152 - 1167 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Solent plerumque plurima negotia cum recto et simplici oculo fuerint facta aut oblivione deleri aut insidiatorum calumpniosa versutia impugnari Propterea oportunum est tradere litterarum memorie quod ad posteritatis utilitatem et pacem atque noticiam expedit pervenire Notum sit igitur presentibus et futuris quod Galfridus de Arsiaco pro anime sue remedio dedit ecclesie Sancte Marie de Crisennone quicquid habebat in molendinis de Arsiaco in censu et consuetudinibus nullum omnino usum sibi retinens aut suis hominibus et de terra et petra et nemoribus suis sufficientem usum ad opus molendinorum et quicquid juris domina Nazarea uxor Joscelini avunculi predicti Galfridi possidebat in supradictis molendinis et post mortem Nazaree ad eum redire debebat et laudem eorum omnium que de feodo ejus acquirere poterit ecclesia Hoc donum sicut supra dictum est fecit ecclesie pro anima sua et pro anima Odonis filii sui quando in eadem ecclesia sepultus est Hoc laudaverunt et viderunt Mabilia mater ejus et Agnes uxor ejus et Jocelinus et Guillelmus fratres ejus Et ut ratum et inviolatum permaneret quod fecerat scriptum inde fieri precepit et sigilli Alani Autissiodorensis episcopi auctoritate signari Hujus rei testes fuerunt Stephanus de Petra Pertusa Hugo de Boschet Galfridus de Boschet Odo presbiter Renauldus Bella Arnaldus de Arsiaco Josbertus de Linol Jonas de Arsiaco