Charter Document - 02350067

Charter Document - 02350067


Charter Number: 02350067
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: Undefined
Date type:
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Ansericus dominus Montisregalis pacem inter me et fratres de Regniaco reformari volens signa et divisiones ab antecessoribus factas inter nemus fratrum de Regniaco cui nomen est Erviel et nemus meum quod dicitur Sancti Germani et partes nemorum quas a Gimone Buuguerel Hugone Joberto de Provence Petro Mautalant de Ateis pecunia teneo obligatas et partem monachorum de Cora et aliud nemus Sancti Germani a viris legitimis et boni testimonii quadam die constituta mihi feci demonstrari Cum ergo vidissem divisiones signorum vetustate autenticas innotuisse hominum meorum et virorum fidelium attestatione quod nemus determinatum esset de jure fratrum de Regniaco sicut mete et divisiones demonstrant ego respectu justitie et pacis conservande ne aliquo tempore inter me et inter successores meos et fratres de Regniaco de jam dicto nemore et divisionibus discordia oriretur ipsas divisiones scripto volui commendari et in perpetuum confirmari Iste sunt divisiones a lacu Corili usque ad quercum de Geneschor et inde usque ad fagum Petre et usque ad Septem Fratres et usque ad Grossum Ciriser indeque ad quercum de Geneschor usque ad Grossum Fagum Ab alia parte nemoris Sancti Germani divisiones hec sunt A nemore Philippi de Praie usque ad lacum Chapotot et usque ad agros Sancti Germani Nemus ergo jam dictum prout signa facta et mete demonstrant libere et absque ulla retentione pro salute anime mee pro salute patris et matris mee uxoris mee et antecessorum meorum ecclesie et fratribus de Regniaco concessi et laudavi garentire compromisi et volui confirmari Porro usuaria et si quid aliud ego et homines mei in jam dicto nemore de jure reclamabamus supradictis fratribus eorumque successoribus in elemosina perpetuo indulsi Hujus rei testes sunt Gauterius monachus de Fonteneto magister Obertus Josbertus de Bar Willelmus Grossum Brachium et Philippus frater ejus Barjoldus de Talaci Milo prepositus de Monteregali Willelmus prepositus de Insula Arnulfus Malabucca Ut igitur istud ratum et firmum perpetuo habeatur presenti scripto et sigilli mei munimine confirmavi Hoc etiam laudavit Sibilla uxor mea unde testes sunt Gauterius monachus de Fonteneto Robertus canonicus de Monteregali Gibaudus miles de Monteregali Milo prepositus de Monteregali