Charter Document - 02350066
Charter Number: | 02350066 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1150 - 1159 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini Ego Hugo Senonensis archiepiscopus notum fieri volo omnibus fidei catholice professoribus quia Gilo miles in extremis agens dimisit ecclesie Sancti Johannis Senonensis medietatem decime quam habebat ultra fluvium Jonem tam in terris quam in vineis a burgo Sancti Mauricii usque ad Sanctum Baudum et Sanctum Martinum Hoc vero donum Hugo monachus ad quem hereditario jure pertinebat primo contradixit sed volente Deo postea facta pacis compositione concessit atque laudavit laudavit et insuper Salo vicecomes de cujus feodo erat Huic laudationi interfuerunt Willelmus archidiaconus Matheus precentor Fromundus capellanus Salo de Danjone Ut ergo donum ratum firmumque habeatur semper apicibus assignatum sigilli nostri impressione muniri precepimus ne forte labente annorum curriculo favilla oblivionis possit consumi