Charter Document - 02350064

Charter Document - 02350064


Charter Number: 02350064
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1168
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum fieri volo omnibus hominibus presentibus et futuris quod Hermeniarz de Triagnel et Henricus filius ejus donaverunt et concesserunt Pontiniacensi ecclesie pro salute animarum suarum et antecessorum suorum usuarium nemoris sui quod dicitur Sancti Lupi ad pastum et pasturam omnium animalium ejusdem ecclesie et ad omnes aisancias et necessitates omnium fratrum Pontiniacensium Hoc idem laudavit Hysabel filia ejusdem Hermeniardis et Arnulfus clericus filius ejus et Diesius maritus Hysabel filie ejus Ista donatio facta fuit per manum domini Anselmi de Triagnel et Guarnerii fratris ejus Hanc autem donationem ita fecerunt Hermeniarz et Henricus filius ejus ut promitterent per manum memoratorum fratrum Anselmi et Guarnerii de Triagnel aquitare et pacificare de Pontiniacensi ecclesia si quis forte fratribus ejusdem ecclesie de ipsa donatione aliquam injuriam fecerit moveritve calumniam Hoc ipse Henricus se firmiter tenere et observare in manu nostra Senonis affiduciavit Inde testes sunt tam clerici nostri quam servientes Theo canonicus Robertus canonicus Hugo et Jaquinus Beate Marie canonici Fromundus notarius Clemens et Hugo clerici Doinus cellerarius meus Gosbertus et Bauduinus camerarii Symon et Petrus coci et alii plures Ut autem hoc ratum maneret et firmum sigilli mei auctoritate fecimus confirmari