Charter Document - 02350061

Charter Document - 02350061


Charter Number: 02350061
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1146 - 1151
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Sciant tam presentes quam futuri quod Ulduerius filius Johannis Capelli dedit Deo et Beate Marie et fratribus de Regniaco libere et absque ulla retentione quandam partem alodii sui de Saciaco subtus villam que dicitur Sanctus Quintinus sicut divisa est signis et metis in latitudine a territorio Ascelini de Castrocensurii usque ad territorium Regniaci et in longitudine a prefatis metis et signis usque ad terram que fuit Jocelini de Arsiacio et usque ad prefatum territorium Regniaci De donatione et laudatione Ulduerii et Girardi fratris ejus sunt testes Gaufridus Nivernensis episcopus Rainaldus archidiaconus Gaufridus cantor Radulfus de Tociaco Landricus de Draci Hugo de Prais Walterius li Voiers Robertus prepositus Warinus li Voiers Johannes cellarius Stephanus coquinus et multi alii Laudavit hoc etiam Hugo de Praiaco sororius ejus sub eisdem testibus Hoc etiam laudavit Nazarea uxor Ulduerii cujus laudationis testes sunt Gaufridus cantor Bernardus archipresbiter Radulfus de Tociaco Landricus de Draci Stephanus cellararius Hugo lector Germanus succentor Rainaldus Ricardus Robertus prepositus Johannes cellararius Garinus Vigerius Stephanus coquinus et multi alii Hoc etiam laudavit Arnulfus sororius ipsius Ulduerii de Poliniaco Hujus laudationis testes sunt Hugo Autisiodorensis episcopus uterque Willelmus Nivernensis comes Radulfus de Tociaco Gaufridus cantor Landricus de Draci Arnaldus et Odo fratres de Tociaco Jocelinus de Montenesioni Teobaldus de Tociaco Bartholomeus de Tornodoro Robertus de Malliaco et multi alii