Charter Document - 02350059
Charter Number: | 02350059 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1145 - 1169 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego Henricus Dei gratia Trecensis episcopus posteritati fidelium presenti scripto fideliter manifestare curavi quod Petrus miles de Castello Guitun filius Gibaudi benigne concessit Deo et ecclesie Pontiniacensi cum summa libertate et quiete jure perpetuo possidendam totam elemosinam patris sui Gibaudi insuper et elemosinam avunculorum suorum ubicumque sint Josberti Iterii et Guiberti militum Fecit ergo predictus miles Petrus hujus helemosine donum in manu nostra ut maneat sub custodia sancte Dei ecclesie in perpetuum quieta abbatie scilicet omne usuarium totius terre sue et boscorum suorum ad omnia prorsus necessaria quecunque in eis utilia sibi repperiet abbatia cunctis temporibus excepto quod in tempore venalis pasnagii non poterunt fratres in foresta Petri oves pascere ante festivitatem Sancti Andree nisi prius porcis tradatur et aperiatur Habebunt ibi fratres memorate abbatie Pontiniaci prata sua sicut determinata sunt per haias et a pratis Petri custodient animalia sua donec secentur Hoc totum quod diximus in nomine Domini concessit Adeliz uxor memorati Petri Testes sunt Petrus Bogrus magister Bernardus Josbertus Iterius Guibertus fratres