Charter Document - 02350058
Charter Number: | 02350058 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1145 - 1153 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Veniens ad nos dilectus filius noster Pontius Vizeliacensis abbas contra te nobis conquestus est quod quandam decimam et parochialia jura ville ipsius de Prissiaco per violentiam ei abstuleris et injuste detineas Questus est etiam quod burgensibus ejus G et V de Vizeliaco pecuniam quam tibi mutuasse dicuntur eis contra rationem restituere contradicas Quia igitur omnibus in sua justitia debitores existimus per presentia tibi scripta mandamus quatinus in presentia dilecti filii nostri S Briniacensis abbatis super his dilecto filio nostro Vizel abbati justitiam facias cum ergo ab eodem filio nostro Riniacensi abbate propter hoc fueris evocatus ejus presentiam adeas et quod exinde inter vos judicaverit suscipias et observes Datum Signie V kalendas februarii