Charter Document - 02350057

Charter Document - 02350057


Charter Number: 02350057
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1145
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis notum sit presentibus et futuris quod ego Ascelinus de Castro Censurii laudante et concedente uxore mea Autissiodorensi et Hugone filio meo tunc vivente dedi et concessi fratribus de Regniaco et eorum successoribus consuetudines quasdam que vulgo esancie dicuntur in terra mea tam plana quam nemorosa que est ultra Choram jure perpetuo possidendas hoc modo In terra mea tam plana quam nemorosa que est ultra cheminum qui de Avalone per villam de Jous et per vallem Autissiodorensem et per Sacy tendit Autissiodorum dedi solummodo pascua pecorum sine dampno tamen pratorum et segetum in illa vero terra tam plana quam nemorosa que est intra prefatum cheminum et fluvium Chore dedi et concessi pascua pecorum sine dampno similiter predictorum et in boscis infra eosdem terminos omnes esancias excepto quod nec quercum nec fagum pro faciendo igne succident nec boscum meum pro agriculturis extirpabunt nec venationes meas nec accipitres meos nec mel meum nec cera mea plusquam alii homines accipient Et sciendum quod omnes esancias predictas et in predictis boscis concessi solummodo ad Fontemeys et ad Porly et ad Eisars et ad Regniacum alicubi autem non excepto quod bestie Ulduni ibunt in pasturam ultra cheminum sine dampno tamen sicut determinatum est Lecta est hec carta publice apud Malliacum in presencia Willermi Nivernensis comitis et ab utraque parte concessa sub his testibus Willermo capellano Malliaci Gaufrido le Bechon Autissiodorensi canonico Theobaldo cancellario comitis et Nivernensi canonico Hugone de Til Hugone de Merlinni Gaufrido de Villari Gaufrido de Asinariis Gimo de Castrocensurii Galterio Rufo Gaufrido de Monteregali Joscelino de Malli Arnulfo de Malli et multis aliis