Charter Document - 02350056
Charter Number: | 02350056 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1144 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Godefridus Dei gracia Lingonensis episcopus notum fieri cupio fidelibus cunctis presentibus et futuris quod quidam miles de Merlenniaco Hugo Fortuna nomine ecclesie Molismensi per manum domini Roberti primi ejusdem loci abbatis quicquid in Fagineo juxta Artunniacum sito habebat laude et assensu domini Gosberti de Merlenniaco de quo ipse in casamento tenebat et Sibille uxoris ejus dedit Quod ecclesia longo tenore absque ullius calumpniatoris inquietudine in pace tenuit Tempore vero domni Geraldi abbatis Guido prefati Gosberti filius hoc calumpniatus est et quia nesciret quod donum istud aut ab eodem milite datum aut a patre suo concessum esset in jus proprium reducere satagebat et ob hoc abbatem placitando vexabat necnon res ecclesie minabatur Interim uterque scilicet abbas Geraldus et predictus Guido ante meam presentiam justicia convocati donum suprascripti Hugonis Fortuna et laudem patris sui ipse Guido cognovit et per baculum in manum meam positum ecclesie Molismensi jure perpetuo possidendum concessit Huic etiam dono addidit Theobaudum villicum de Artunnaco cum suis infantibus et Rainaudum Pertica quos ecclesia de elemosina patris sui tenebat et casamentum quod Hugo Lansvauz in mallea habuit octavam videlicet partem tocius finagii quodque Molismensibus pro filio suo Andrea cum monachus fieret dedit Hec superscripta dona domnus Guido de Merlenniaco per manum meam ecclesie Molismensi concessit laudavit et confirmavit uxor ejus Bura Huic diffinitioni presentes affuerunt testes idonei ex parte monachorum Guillelmus prior Richerius cellerarius et Herbertus Lingonensis Nivardus Milo decanus de Lisiniis Herveus frater ipsius Guidonis et Stephanus de Poilli Johannes villicus de Jeanniaco Johannes villicus de Artunnaco Lambertus minister episcopi Olricus famulus abbatis Ex parte Guidonis Buro de Erveio socer ejus et Gauterius frater ejusdem Otmondus Lansvauz et Guillelmus Chardo Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini MCXLIV