Charter Document - 02350055

Charter Document - 02350055


Charter Number: 02350055
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1143 - 1168
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit omnibus fidelibus christianis quod Fulco de Laileio et Arturius gener ejus donaverunt ecclesie Vallis Lucentis usuarium in nemore et in terra Lailei ita quod omnia necessaria faciat de nemore predicta ecclesia edificia videlicet carbonem ferrum inde sumat glandes comedat herbam et in plano et in bosco usque accipiat arare tamen eidem ecclesie non licebit illam partem quam habebant in terris in quibus monachi tres partes habebant et illi quartam ubicumque esset Hoc donum factum est apud Triagnium ita quod testes fuerunt domnus Ansellus de Triagnio et Garnerius frater ejus Ansellus Vast anssegetem Petrus de Turnela Garnerius de Fosseio Radulfus Boisons Dietus de Berneriis Helias de Malopassu Vitalis prepositus de Triagnio Alemnus de Villanova Bartholomeus presbiter de Planceiaco Hoc donum laudaverunt ad portam Vallis Lucentis Maria uxor predicti Fulconis et Wandreia uxor predicti Arturii et Richoldis filia ejusdem Fulconis Hujus laudationis testes fuerunt Milo decanus de Mulineio et Guillelmus presbiter de Balneiolo Hugo de Laileio Johannes nepos ejus et Theobaldus filius ipsius Hugonis Hoc iterum laudavit Aremengardis filia predicti Fulconis apud Laileium ita quod testes fuerunt predictus Milo decanus de Mulineio Guillelmus presbiter de Balneiolo Hugo supradictus et filius ejus Theobaldus et Johannes Rufus Hoc etiam donum ecclesie Vallis lucentis concessum laudavit domnus Hisgnardus vicecomes de Joviniaco de cujus feodo terra illa erat et Esmerilla uxor ejus et Jolduinus filius et ultra hoc laudaverunt quicquid ecclesia Vallis lucentis adquirere poterit de feodo suo apud Laileium Hujus laudationis testes fuerunt Fromundus Farsitus Narjoldus sororius ejus Paganus Levatus Stephanus Coctanum Reinaldus de Sancto Juliano Josbertus de Jagnio Constantius Ribaudus et Philippus filius ejus Et ut hoc ratum et inconcussum omni tempore habeatur rogatu Fulconis de Laileio et Arturii generi ejus sed et predicti vicecomitis Hisgnardi Joviniaci impressione sigilli domni Hugonis Senonensis archiepiscopi firmatum est