Charter Document - 02350053
Charter Number: | 02350053 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1142 - 1145 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum esse volumus presenti tempore pariter et futuro quoniam Ansellus miles cognomine Bisa quibusdam occasionibus vexabat ecclesiam Beati Johannis et domnum Rainardum abbatem et canonicos ejus quia censualiter tenebant ab eo terram apud villam Vicinias et apud Gisiacum prata Sed quoniam ecclesia Dei litigia fugit et pacis quietem querere semper debet et querit eapropter quesitum est apud eundem Ansellum ut ab omni exactione et requisitione quod predicta ecclesia tenebat ab eo in perpetuum absolveret quatinus de cetero nec ipsi nec heredibus ejus ecclesia propterea quicquam deberet vel redderet preter solummodo reddicionem census die constituto Hoc igitur predictus Ansellus concessit et confirmavit in curia et presencia nostra volens et adquiescens ut scriptum ad memoriam inde fieret et sigillo nostro firmaretur Quod et factum est presentes affuerunt in curia magister Gosbertus Petrus et Odo canonici Beate Marie de Sancto Johanne Rainardus abbas Petrus prior Odo de Vico Novo canonicus