Charter Document - 02350052

Charter Document - 02350052


Charter Number: 02350052
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1142 - 1168
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis ego Hugo Dei gracia Senonensis archiepiscopus notum facio et presentibus et futuris quod miles quidam de Firmitate Seguinus Morellus dictus quartam partem quam habebat in molendino de Sencasio pro remedio anime sue et patris sui Galonis necnon et matris et aliorum parentum suorum Deo et Beato Germano Autisiodorensi in pleno capitulo dedit Altare eciam ejusdem Sancti Germani investivit et imperpetuum possidendum concessit Hanc autem donacionem laudaverunt Landricus clericus predicti Seguini frater mater eorumdem que septem solidos pro pellicia habuit et omnes sorores Prenominatus autem Seguinus de bonis ecclesie pro hoc ipso accepit centum solidos Aurelianensis monete tres solidos minus annone vero duo modios et quatuor sextarios de frumento videlicet octo sextarios quatuor siliginis quatuor ordei reliqui avene Hujus rei testes sunt XVIII in carta notati Hii omnes interfuerunt prime concessioni que facta est apud castrum de Firmitate Postea vero in pleno capitulo Sancti Germani Autisiodorensi sicut prelibavimus eadem res iterato fuit concessa et ante altare Sancti Germani confirmata ubi eciam affuerunt prefatus Seguinus de Merliniaco et multi alii