Charter Document - 02350046

Charter Document - 02350046


Charter Number: 02350046
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1129
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit presentibus pariter ac futuris quod Columba uxor Hugonis de Eglineio reliquit in manu domni Henrici Senonensis archiepiscopi omnem decimam que ad se pertineret de omnibus que monachi de Vallelucida operati fuerint manibus carrucis vel precio seu quolibet modo in omni parrochia Curgeneii et ipsa presente ac volente idem archiepiscopus donavit eam eisdem monachis perpetuo possidendam His interfuerunt testes Symon archidiaconus Paulinus canonicus Odo capellanus canonicus Fulco de Valle Mauri decanus Actum anno ab Incarnatione dominica MC vicesimo nono kalendas aprilis apud Vallem Lucidam die scilicet qua benedictum est atrium ejusdem loci Porro Garnerius filius domine Columbe hanc predictam decimam eisdem monachis antea concesserat apud Villam Mauri audientibus Ansello de Triagnio Tecelino de Villa Mauri Richero Aguilun et post benedictionem prefati atrii iterum ipse cum matre sua apud Villam Mauri omnia que prediximus laudavit et confirmavit Et hoc attestantur Odo de Villa Mauri Girardus frater Drogonis Strabonis Isenbardus presbiter Guilbertus filius Hugonis venatoris et Gibaldus frater ejus et Vitalis de Campo Lupi Hec prescriptura concesserunt et laudaverunt Guntelinus de cujus feodo ipsa decima erat apud Nangeium coram testibus Odone clerico de Mairoles et Guidone fratre ejus Stephano de Mariolis et Petro Rufo et filius ipsius Guntelini Petrus apud Mairoles audientibus Stephano de Mairolis Hugo de Belveir Guitberto de Campiniaco Pagano Asino et fratre ejus Normano