Charter Document - 02350044

Charter Document - 02350044


Charter Number: 02350044
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1127
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Convenit omnibus Ecclesie sancte rectoribus benivola conpassione Deo famulantibus succurrere et poscentium animis alacri devocione impertiri assensum Ex hoc enim lucri potissimum premium a conditore Domino promeremur recipere dum venerabilia loca Deo dicata ad meliorem fuerint procul dubio Domino juvante statum perducta Ego igitur Guilencus Dei gratia Linguonensium humilis episcopus universis Ecclesie precipue sancte filiis et fidelibus notificare volo domnum Brunonem Turonensis ecclesie Sancti Martini venerabilem prepositum nostram adisse presentiam et ut querelam quam super ecclesia Cableiacensi atque Vivariensi adversum nos et predecessores nostros diu predicta Cableiacensis habuerat sedaremus humiliter rogavisse Cujus nos justam et rationabilem peticionem benigne suscipientes hoc quod pie rogaverat totius consilii fidelium nostrorum assensu ad effectum perducere recto ordine curavimus remittentes ecclesie nominate fratribus antiquam illam calunpniam quam de vicariis predictarum ecclesiarum reclamabant ea dumtaxat rationabili condicione ut de presbiteratus jure nichil sibi usurpare presumant vel aliis quoque reditibus sinodalibus scilicet eulogiis atque paratis etiam episcopali servitio si quando Linguonensem episcopum illuc iter habere contigerit Pro cujus beneficii concessione et habenda in posterum donationis hujus memoria Turonenses canonici singulis annis in octabis Sancti Andree apostoli tres olei censuales sextarios a nucibus ad mensam Lingonensis episcopi omni postposita occasione statuerunt persolvere Si vero alicujus casus infortunio amissum fuerit usque ad diem kalendarum aprilis tantumdem fideliter restaurabunt Hujus igitur donationis in perpetuum tenende fuerunt actores et confirmatores Guilencus ecclesie Linguonensis episcopus Ayrardus decanus Wido archidiaconus Gocelinus archidiaconus Fulco cancellarius Gibuinus Pontius subdiaconus Durannus diaconus Ex parte vero Sancti Martini Turonensis sunt testes Bruno prepositus Petrus cantor Teo capellanus Guido villicus Milo Acta sunt anno ab incarnatione Domini hec MCXXVII Honorio papa apostolicam sedem tenente Ludovico Francorum rege regnante