Charter Document - 02350043
Charter Number: | 02350043 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1120 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego Gauterus Prepositus dono Deo et Sancte Marie ad usus fratrum Pontiniacensium Deo sub regula beati patris Benedicti servientium quicquid in toto territorio Loronii jure possideo perpetuo possidendum laudantibus uxore mea Inguelina et filiis Gautero Landrico Stephano genere meo Otuinus quoque qui licet injuste sicut mihi videtur calumpniam michi de ipsa terra faciebat laudavit Hujus rei testes sunt Willermus comes Hugo vicecomes Guido de Britinolis Gauterus Mainfredi Stephanus Constantini Nocherus Bertramni Herveus de Tociaco Gaudricus cellerarius Bellavena Cognus Gauterus de Donziaco Raimundus ejusdem prepositus Gaufridus filius Otuini qui etiam laudavit Hugo de Cilio Data Clameciaci V idus novembris luna XIV anno ab incarnatione Domini MCXX Calixto II papa regnante Ludovico rege Hugone Autisiodorensi episcopo