Charter Document - 02350042

Charter Document - 02350042


Charter Number: 02350042
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1119
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus hominibus quod ego Johannes de Molendino et Osilia uxor mea cum filio nostro Gofredo et filia Leticia eorum omnium que in Pontiniensi territorio continentur a rivo scilicet de Senitione usque ad semitam qua itur ab ecclesia S Porcharie ad Venussam totum jus nostrum Deo et fratribus Pontiniacensis cenobii jure perpetuo contradimus et concedimus possidendum Silvam tamen de Cauda a via vetere que ducit a Lanniaco Venussam desursum ad sinistram nobis retinemus sed eam in omnes usus suos libere concedimus excepto quod si de ipsa aliquid complanaverint et carrucam immiserint de labore ejus fructuarium usum terre quem vulgo tercias vocant nobis reddiderint Eo autem anno quo in ea tanta porcorum pastio fuerit ut pro pastinagio porci intromittendi sint predicti monachi suos inde custodient usquequo vel nostri vel alii intromittantur quod si dilatum usque ad octavam Natalis Domini fuerit libere intrabunt Si vero preter quam concessum est a nobis in predicta silva porci Pontiniaci capti fuerint dato pro eis conveniente pastinagio de cetero pro eodem pastinagio prout voluerint utantur Pro hac autem concessione accipimus ab eis octo libras denariorum Bartholomeus de cujus beneficio nos hoc habere recognoscimus decem solidos a nobis et a monachis dimidiam accipit marcham argenti Testes hujus rei sunt Bartholomeus qui hoc fieri precepit et Ulricus frater ejus Milo presbyter Ansigisius presbyter Guiardus Lepus et Theobaudus frater ejus Paulus et Archardus fratres Ebrardus Otberdus Thebaldus de Caciaco Wido prepositus cum filio Brictio Seguinus Actum Lanniaci anno ab incarnatione Domini MCXIX papa romano Gelasio II Francie rege Ludovico