Charter Document - 02350041

Charter Document - 02350041


Charter Number: 02350041
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1115
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnium rerum gestarum discursibus diurnis quibusdam obeuntibus aliis orientibus ab humano memoratu plurima sepius elabuntur Dignum ducimus ea maxime que pie fidelibus commoda disponuntur ne memoria careant litteris annotari Titulatis igitur verbis pie factum Guiberti militis de Castrocensorio cunctis audientibus eluceat et memoriale hoc non sileatur in eum Viguit enim in ejus pectore caritas illa copiosa que proximum ut se diligere jubet Claret hoc in divisione sui alodii Nantriaci dum illud Deo et Beate Marie Molismensis ecclesie ad usum monachorum ibidem Deo serviencium divisit per medium Dedit namque eis tocius ville medietatem ejusdemque potestatis in hominibus mansionibus terris pratis nemoribus justicia et in omnibus reditibus et totum atrium cum atrii pertinentibus Hoc uxor ejus Regina et filii ejus Acelinus et Hugo hilari animo concesserunt ut coheredes eterne hereditatis fieri mererentur Post obtium vero Guiberti Acelinus Jherosolimam profecturus ejusdem alodii suam partem totam eidem ecclesie contulit Accepit tamen inde XX et VI libras de ecclesie beneficio Testes fuerunt Hugo Grossus Gaufredus frater ejus Raynaudus Guillelmus frater ejus Deinde plurimo evoluto tempore Hugo frater Ascelini Clamiciaco graviter sauciatus Molismum adductus monachis factus tocius sue partis Nantriaci et potestatis ejusdem heredem Molismi ecclesiam fecit sicque Deo disponente totam villam cum alodio adepta est ecclesia Sed Ascelinus pro calumpnia ab eo diu facta in parte illa que fratris fuerat Nivernensium decem libras ab ecclesia accepit et a Guidone tunc Molismensi abbate Autissiodorum ductus coram Hugone ejusdem urbis antistite et domino Guillelmo Nivernensi comite multisque aliis hec prefata munera nichil omnino sibi retinens exceptis quibusdam servis jure hereditario ab eo possessis cum pasnagio porcorum eorumdem servorum et forestagio ecclesie predicte perpetuo habenda in pace concessit Et ut episcopali sigillo hec confirmarentur rogans obtinuit Episcopus vero tunc ex hiis decretum hoc constituit ego Hugo Dei gratia Autissiodorensis episcopus hec predicta beneficia Guiberti Ascelini Hugonis sicut hec pagina protestatur Molismensi ecclesie perpetuo habenda laudo concedo et sigillo meo confirmo apponens etiam his quicquid in episcopatu nostro inconteste possidet scilicet ecclesias Nantriaci Grissennonis Sancti Moderati Lucheiaci Lussiaci Naalliaci cum appendiciis earum et electione digna sacerdotum in ipsis salvo tamen episcopali jure Quicumque autem ex hiis aliquid imminuerit aut vi extorserit donec satisfecerit anathematis gladio feriatur Huic concessioni Ascelini et episcopi confirmationi Hugonis presentes adfuerunt Guillelmus Nivernensis comes Ulgerus prepositus Hugo decanus Gaufridus cantor Rogerus archidiaconus Jonas lector Hato Herveus Johannes Ex militibus Milo de Nueriis Hugo de Merlenniaco Joscelinus de Monteeneison Briarius et multi alii Actum est hoc apud Autissiodorum die Translationis Sancti Stephani anno Domini MCXV