Charter Document - 02350030
Charter Number: | 02350030 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | Undefined |
Date type: | |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte Trinitatis et individue unitatis sit notum universis christiane fidei cultoribus quod Herbertus de Argentolio quando Molismum ad conversionem venit dedit Deo et Sancte Marie fratribusque in illo loco Deo militantibus omne allodium suum quod ei jure contingebat hereditario in villa que Cuseus dicitur sed Walterius filius ejus tunc absens postea vero transacto non modico tempore Molismum venit donum quoque quod pater suus fecerat rogatu fratrum gratanti animo laudavit et uxor illius filiusque et filie Pro hac igitur concessione caritatis gratia accepit prefatus miles a fratribus Molismi unum bovem ut donum quod pater suus fecerat fixum et inviolabile permaneret in secula Hujus rei testes adsistunt Hugo de Malleio Arnulfus pistor Arnaldus famulus cellerarii Theodericus quoquus Rotbertus hospitarius Willelmus filius Ulrici laboratoris