Charter Document - 02350029

Charter Document - 02350029


Charter Number: 02350029
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: Undefined
Date type:
Resource Link(s):

Charter:

Factum atque incommutabile teneant presentes et futuri quod Odo vicecomes de Rubeo Monte quodam tempore contra Molismensem ecclesiam quasdam conventiones calumpniabat de illo loco qui Cuseus dicitur que ut sibi fuerant promisse ad effectum minime erant producte Ob hanc causam venerunt pariter Tornodorum prenominatus vicecomes et domnus Teodericus predicte ecclesie cellerarius ibique coram optimatibus illius castri hominibus in platea ante monasterium Sancti Aniani omnes retroactas conventiones in pace dimissas accepit a domno Teoderico cellerario caritatis gratia solidos XXX ut amodo et sine fine salva et integra permanerent nostra omnia Hujus rei testes sunt Wido prepositus Bonus Amicus Frotmundus Walterius dapifer