Charter Document - 02350028
Charter Number: | 02350028 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | Undefined |
Date type: | |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus quod Rainardus de Nucerio Castro eo tempore quo monachus effectus est filiumque suum Oliverum ad monachatum et uxorem suam in prebendam ecclesie Molismensis tradidit concessit Deo et Sancte Marie Molismensi inter ceteras terras que dedit totum allodium suum de Sineveio in terris et in pratis quicquid etiam possidebat in villa que Janniacus dicitur similiter in terris in pratis et decimis Quod laudaverunt filii ejus Desirius Hugo Liguinus minor autem filius Teodericus nomine qui tunc puer erat postea laudavit audiente Havino de Curte Illud vero donum quod diximus de villa Janniaco laudavit Desirius Calvus et alius Desiderius filius ipsius Rainaldi et etiam partes suas Sancte Marie concesserunt laudante Willermo comite Tornodorensi de cujus casamento erat qui pro hac concessione XXX solidos a monachis acceperunt Testes sunt Achierus de Sineveio Ricardus de Capella Ansierus de Lannia Robertus Gazels et Burdinus frater ejus Concessit etiam isdem Rainardus quicquid habebat ad Capellam et ad Floriacum