Charter Document - 02350027

Charter Document - 02350027


Charter Number: 02350027
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: Undefined
Date type:
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit universis quod Lethericus de Villeione bono ductus spiritu in senectute sua dedit ecclesie Molismensi suam partem decime de Trecheio laude et consensu domni Guidonis de Tullione de quo hanc tenebat Dedit etiam apud Artunnacum terram quam Ingelbertus de Artunnaco in vademonio ab eo acceperat et hec omnia laude et assensu fratris sui Pagani et nepotis sui Bovonis nomine cui hoc concesserat si sine herede moreretur Factum est hoc donum per manus domni Hugonis de Montiniaco qui monachus erat Molismensis ecclesie qui etiam ex parte Molismensium hunc ipsum Lethericum in prebenda ecclesie quamdiu viveret recepit et ipsum Bovonem adolescentulum secum habuit usque ad mortem Testes sunt harum Theobaudus de Clariaco et Iterius frater ejus quorum consilio hoc fecit Lethericus quorumque precibus sicut diximus imprebenda receptus est Olricus Querela et Hugo de Molumnis Hugo de Esmiers et Allumus frater ejus