Charter Document - 02350026
Charter Number: | 02350026 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | Undefined |
Date type: | |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam pacis incrementis perfidorum malicia quibus valet versuciis contraire non desistit et dum mortalibus successione temporum dominatur oblivio matris nostre ecclesie ab impiis minuitur possessio Ideo ego Gosbertus de Merlenniaco dominus permissione divina corporali infirmitate astrictus donum quod facio Molismensi ecclesie de Artunnaco presentibus litteris annotare festino ut si quando quispiam huic oppugnare temptaverit scripto deducto ad medium confusioni cedat quod tacere nequiverit Igitur tam pro remissione peccatorum meorum quam etiam pro animabus patris mei Nivelonis et avunculi mei Guidonis de cujus mihi hoc excidit beneficio laude et assensu Sibille uxoris mee fratrisque mei Nivelonis trado et concedo Deo et Sancte Marie Molismensi per manum domni Roberti abbatis quicquid in alodio Artunnaci habeo absque ulla retentione in servis videlicet et ancillis ad illud allodium pertinentibus in terris cultis et incultis in silvis pratis pascuis et campis in venationibus et saltibus aquarumque decursibus et in omnibus consuetudinibus usuariis atque reditibus quatinus hoc Molismensis ecclesia quam in loco mei in hac parte heredem constituo in sempiternum quiete teneat Et quia residuas partes ipsius potestatis concessione antecessorum vel parentum meorum memorata jam possidet ecclesia ne deinceps aliquam occasionem calumpniandi quacunque versucia vel controversia quilibet perversus de mea donatione inveniat totum quod ad me de ipso pertinet alodio quocunque modo pertineat libere Molismensi ecclesie trado et confirmo Sane hoc donum presens non aliqua taxacione precii aut peccunie denominatione sed pro sola anime mee parentumque meorum salute facio preter hoc tantum quod si in Jherusalem ire voluero convenientem mihi Molismenses fratres caritatem facient ad adjutorium tanti itineris non meo tamen arbitrio vel deliberatione sed pro voluntate et arbitrio abbatis fratrumque suorum quos ad hoc vocaverit consilium Concedo etiam et promittens devoveo me et uxorem meam ubicumque in hac regione obierimus in atrio gloriose Virginis Marie apud Molismum sepeliendos et quo ad vixerimus predictam ecclesiam diligere res vero ipsius servare et multiplicare ita ut unum ex filiis nostris sub monachico instituendum habitu eidem tradamus ecclesie Et ut hec nostra largicio firma atque inconvulsa perpetuo maneat manu mea firmo et insuper ad corroborandum videntes et audientes legittimos testes adhibeo Walterium scilicet de Montiniaco Rainaldum de Rubeo Monte Bovonem de Merlenniaco Iterium Carduum Lescennium Melondensem Walterium de Ecclesialis Herbertum de Luparia Gocelinum prepositum et Rainaldum de Artennaco + S Gosberti + S Sibille uxoris ejus