Charter Document - 02350023

Charter Document - 02350023


Charter Number: 02350023
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: Undefined
Date type:
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus sancte Dei ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quod quidam miles de Castro Censorii Wibertus nomine Molismensi donavit ecclesie et fratribus in eadem Deo servientibus tempore domni Roberti primi ejusdem ecclesie abbatis atrium Nantriaci nichil sibi in eo retinens Donavit quoque supradicte ecclesie medietatem alodii ejusdem ville scilicet Naintriaci in terris in silvis in pratis et in villulis ad predictum Naintriacum pertinentibus Regina uxore sua duobusque filiis suis Acelino et Hugone laudantibus Mortuo vero predicto Wiberto Acelinus major filius ejus volens ambulare in Jherusalem medietatis alterius medietatem que videlicet hereditario ad illum jure pertinebat Regina maitre sua et Hugone fratre suo laudantibus XX et VII libris Molismensibus vendidit monachis Post longum autem temporis intervallum Hugo supradicti Wiberti minor filius Clamiciaco graviter vulneratus tempore domni Widonis secundi Molismensis cenobii abbatis religionis habitum volente Deo a Molismensibus monachis accepit quibus tunc predicti alodii quartum quadrantem quem hereditario jure libere possidebat coram multis testibus donavit Post obitum vero Hugonis Acelinus frater ejus cepit fortiter calumpniari monachis allodium quod frater suus dederat illis sed frater suus domnus abbas Wido monachique sui nolentes cum ipso inire virgium pro pace et pro confirmanda laude doni fraterni decem libras denariorum donaverunt illi Quapropter Acelinus donum quod Hugo frater suus monachis fecerat de alodio de servis et ancillis ad ipsum allodium pertinentibus pro animabus patris sui et matris sue et pro anima fratris et pro sua libentissime concessit vendicionem quoque sue quarte partis et omnia dona que pater suus ecclesie Molismensi fecerat iterum sponte sua confirmavit nichil sibi omnino retinens in alodio neque in omnibus supradictis Hujus concessionis sive donationis in partem Molismensis ecclesie fuerunt testes domnus Lambertus abbas Pultariensis Hugo de Merlenniaco Norgaldus de Monte et frater ejus Haymericus famuli quoque supradicti abbatis Seherius Theodericus Willelmus Petrus In parte vero Acelini testes fuerunt Gaufredus de Villare Wido de Misereio