Charter Document - 02350022

Charter Document - 02350022


Charter Number: 02350022
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1096 - 1101
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Fixum atque in perpetuo ratum cuncti sancti ecclesie filii presentes et futuri teneant perpetueque memorie tradant quod Ascelinus filius Wiberti de Castro Censorii profecturus Hierosolimam concedente et laudante Regina matre sua et Hugone fratre suo Sancte Marie Molismensi et monachis ejusdem cenobii de hoc quod ipsa Regina et predicte filii ejus habebant apud Nantriacum quod etiam cum ejusdem loci monachis dividendo partiebantur dedit medietatem id est quadrantem tocius terre et omnium redituum ipsius quadrantis et medietatem venationis pro xxvii libris denariorum quos in expensis sue peregrinationis Hierosolimis detulit Facta hec apud castrum Malliacum vi nonas martii coram his testibus Hugo Grossus Gaufredus frater ejus Rainaldus cognatus eorum Wilelmus frater ejus et Widricus Gaufredus de Vincellis Norgaudus Odo vitricus ipsius Ascelini Wido de Misera Avinus filius predicti Odonis Gonterius capellanus Paganus presbiter Rainerius et Henricus famuli Pro hoc acceperunt societatem tocius beneficii Molismensis ecclesie a domno abbate Roberto sicut moris est dari monasteriis