Charter Document - 02350020
Charter Number: | 02350020 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1097 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus quod Walterius miles divina gratia inspiratus habitum sancte religionis suscepturus dedit Deo et Sancte Marie et ecclesie Molismensi ecclesiam de Sistiniaco totam id est presbiteratum et quicquid ad altare pertinet sicuti ipse eam tenebat ita tamen ut per singulos annos persolvamus duos solidos de recto censu medietatem quoque totius decime quam tenebat de feodo Odonis filii Rocelini cum ipsius laude uxorisque sue Hermensennis et filiorum ejus Hugonis et Odonis similiter dedit qui tunc laudaverunt et post quando isdem Odo seculum derelinquens habitum monachilem suscepit profectius confirmaverunt Item post annos nonnullos Hugo filius predicti Odonis Jherosolimam ad sepulcrum Dominicum causa devotionis profecturus sed de vite sue statu incertus alteram medietatem quam in suo dominicatu proprie tenebat ita Sancte Marie concessit per manum domni Gaufredi filii Otranni quatinus si in eodem itinere eum fratres obiisse cognoverint preces et orationes fidelibus defunctis debitas Deo pro ejus anima solvant Hoc autem donum Milo de Cacennaco de cujus casamento constabat fideliter concessit et ut omnia rata essent confirmando laudavit Hujus rei testes sunt Walterius de Muntiniaco Wido Cardus Walterius de Ispania Lambertus de Prela Teodericus Falco Ingelbertus