Charter Document - 02350018
Charter Number: | 02350018 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | Undefined |
Date type: | |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus sancte ecclesie fidelibus quod Yvo Avalensis et conjux ejus Adelaidis concedentibus filiis suis Yvone Johanne Hugone Tosart Gaufredo Hermanno et Hugone juniore dederunt et gratanter concesserunt Deo et Sancte Marie Molismensi ecclesiam Sancti Moderati id est presbiteratum offerendas et quicquid ad presbiteratum pertinet De omni autem labore quem monachi quoquomodo laboraverint et de omni nutrimento eorum totam decimam monachis similiter concesserunt de reliqua communi decima totam medietatem Si aliena vero animalia monachi habuerint talem partem in decima accipient pro suo labore qualem in animalium laboribus habuerint et quod residuum fuerit iterum per medium parcietur Post mortem vero supradicti Yvonis uxor ejus Adelaidis et filii ejus hoc donum injuste calumpniati sunt una et altera vice Qui multis ratiociniis et placitis conventi tandem se recognoverunt et omnia sicut supra scriptum est gratanter laudaverunt et pro salute animarum suarum ipsi et amici eorum societatem ecclesie sibi dari pecierunt et impetraverunt Et pro his et talibus calumpniis reprimendis quas seculares quique ideo multocies inferunt ut aliquid a monachis vel clericis possint extorquere quamvis injuste calumpniati fuissent tamen pro pacis custodia de bonis ecclesie caritatem LX solidorum inter duas vices habuerunt Hoc etiam est notandum si casu contigerit ipsam dominam vel aliquem filiorum vel hominum ejus more hospitis supervenire bis in anno et hospitium requisierint non aliqua consuetudine sed debita omnibus caritate et monachi noluerint eis prebere sumptus necessaria quod non eos depredabunt vel aliquam molestiam pro hoc inferrent sed prius abbati vel priori ostendent et ipse faciet convenienter restitui quod ipsi necessario expenderint Factum est hoc apud Avalense oppidum in refectorio canonicorum XIV kalendas octobris Hujus conventionis testes sunt Lambertus archipresbiter Henricus Autissiodorensis clericus Eldredus presbiter Robertus de Sancto Medardo Odo Dives Artaldus Balbus Nicholaus vicecomes Rotbertus de Castelliolo Wido Richardus Radulfus de Nemeio Hugo Infans