Charter Document - 02350016

Charter Document - 02350016


Charter Number: 02350016
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1075 - 1098
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit etiam hoc quod Stephanus de Campo Walonis qui erat unus ex heredibus Nantriaci partem illam quam calumpniabatur concessit Deo et Sancte Marie Molismensi laudantibus filiis et filiabus suis Rainaldo et Stephano et Stephano genere suo cum uxore sua filia supradicti Stephani Testes sunt Constantius Bolosus Hermenfridus Mainfredus Odo Erlaudus Girbaudus de Arciaco Olricus Achardus de Molismo Notum sit cunctis quia illa calumpnia qua Milo de Nucerio calumpniabatur quandam partem terre de Nantriaco injuste facta est ideo utique quia ecclesia Molismensis ipsam terram totam liberam absque ullo contradicto plus XX annis in pace possederat nec predictus Milo vel aliquis predecessorum ejus aliquid juris in ea habuit vel reclamavit sed quia monachi nisi cum magno labore et gravi suarum rerum dispendio placitare non possunt Hugo monachus predicte ville prepositus pro pacis quietisque amore cum laude domni Roberti abbatis XL solidos eidem Miloni dedit et tam ipse Milo quam filius ejus nominatus similiter Milo et uxor ejus hanc calumpniam ecclesie remiserunt et quicquid in predicta terra juste vel injuste proclamabant Sancte Marie et domno Roberto abbati condonaverunt testes sunt monachi qui cum domno abbate Wido prior Molismensis Hato Hugo de militibus Hugo filius Gisleberti Otho de Nucerio Petrus Wido presbiter