Charter Document - 02350014
Charter Number: | 02350014 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1078 - 1084 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus futuris et presentibus quod Wibertus de Castro Censurii annuente Regina uxore sua et duobus filiis ejus Ascelino et Hugone et filia ejus Petronilla dedit Deo et Sancte Marie Molismi et fratribus in eodem loco degentibus totum atrium Nantriaci et omnia ad eundem atrium pertinentia sine ulla exceptione sui et suorum omnium Extra atrium autem dedit monachis censum quatuor nummorum omnium hospitum ibi habitare volentium Quicquid vero superfuerit omnium reddituum mansorum scilicet et medietatem curvate et terciarum omnium agrorum qui culti fuerint excepto hoc quod monachus propria carruca lucraverit divident per medium Simili etiam modo de reditibus nemorum quicquid ibi inventum fuerit mellis et cere et omnium justiciarum concessit monachis medietatem et medietatem retinuit Retinuit etiam omnem venationem absque parte monachorum Si autem quispiam ex venatione aliquam justiciam fecerit de justicia que exinde facta fuerit monachi medietatem habebunt Dedit preterea monachis omnium porcorum in eisdem nemoribus pascentium medietatem tocius pasnagii exceptis porcis monachorum quibus libere concessit usum omnium nemorum Hoc autem sciendum est quod si aliquis servorum domni Wiberti qui in atrio manserint aliquam injusticiam fecerit monachis aut ipsis omnibus que ad res monachorum pertinent facient proclamationem ad ipsum Si vero ipse inde justiciam eis ad presens agere potuerit non dissimulando preteribit quin eam faciat Si autem de presenti agere nequiverit competens terminum ipse et monachi accipient quo eam agere possit Quod si terminus acceptus transierit viderintque monachi quod damnum inde incurrant exinde justiciam facient monachi Et si aliquis deforis veniens proclamationem fecerit domni Wiberti absque clamore justiciam monachi facient De hoc testes existunt Milo de Nugerio Hugo filius Gisleberti de Nugerio Ivo de Avalone Achardus de Pussione Walterius dapifer de Tornodoro Fromundus frater Widonis prepositi de Tornodoro Confirmatio hujus carte facta est apud Vergiliacum in die festivitatis Sancte Marie Magdalene tempore Philippi regis Francorum et temporibus optimatum suorum Willelmi comitis Nivernensis et Roberti filii ejus episcopi Autissiodorensis et Odonis ducis Burgundie et Roberti fratris ejus episcopi Lingonensis His omnibus completis dixit domnus Wibertus Hec omnia in fide concedo Ex parte domni Wiberti sunt testes Gaufredus de Aona et filius ejus Geduinus et Petrus filius Roscelini et Andreas prepositus ejus de Basseio et Lodo de Clamiceio Sit etiam hoc notum omnibus quia post donum illud vel venditionem qua Ascelinus filius Wiberti vendidit quartam partem de Nantriaco monachis Molismensibus laudante Hugone fratre suo et matre sua Regina coram testibus multis ut etiam soror Petronilla uxor Milonis de Riveria sicut conventio erat porrexit ipse Ascelinus Gurgiacum ad eam et Warnerius monachus cum eo et rogavit eam ut quod ipsi fecerant laudaret et ipsa Que concessit et donum sicut factum fuerat gratanter laudavit triginta tamen solidos a fratre suo pro hac concessione accepit Hujus rei testes sunt isti Hugo de Sancto Benigno Hugo Malus Vicinus Walterius de Ruvro et Ansculfus