Charter Document - 02350012

Charter Document - 02350012


Charter Number: 02350012
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1080
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

A meritorum piis patrum justisque rogationibus parere absque simulatione juvat fideles in his vero maxime que propter Ecclesie constitutionem seu reparationem postulata propalantur necessaria Credimus enim Domini gratiam adipisci fidelibus ejus studio pietatis ministrando dum vita fruimur corporali In hac ergo fide constans ego Richerius dictus ecclesie Senonensis humilis minister domini Roberti Molismensis abbatis quorumdamque virorum denominatorum interventionibus exoratus tribui ecclesie Molismensi monachisque ejusdem apud Seunum commorantibus ecclesiam ejusdem ville cum altari et atrio et beneficiis ecclesie pertinentibus disposui quidem ut omnium beneficiorum ecclesiasticorum que ad manum sacerdotis venerint obblationum baptisteriorum visitationum sponsaliorum purificationum [puer]perarum benedictionum confessionum mortuorum testamentorum medietatem monachi habebunt alteram sacerdos Ille autem oblationes que ad manum monachorum venerint omni tempore et mortuorum illis proprie dimissa cum trium sollempnitatum oblationibus scilicet Omnium Sanctorum Nativitatis Domini et Beate Marie Purificationis monachis erunt sine parte sacerdotis Tota messio parrochianorum sacerdotis erit sicut est de Senune ita et de Villari Sacerdote equidem qui modo preest ecclesie absente ab abbate seu monachis sacredotes ydonei eligantur unus post alterum usque in evum et ad presentiam Senonensis pontificis adducantur ut de manu ejus curam animarum suscipiant Si sacerdos quod absit diffamatus fuerit de parte monachorum aliquid retinuisse aut satisfaciat eis aut submonitus in presentia presulis reddat aut juret se non habuisse Preterea dona que domini de Firmitate Nevelo et Herbertus Wifel ecclesie predicte tradiderunt coram me laudaverunt quapropter in presenti cartula cum nostris donis scribere precepimus scilicet ville predicte furnum bannalem cum omnibus utensilibus suis Si aliqui hospites in atrio vel in terra monachis data hospitaverint usuarium nemorum aquarum pascuorum tam monachis quam eis concesserunt nulla justitia in se retinentes Promiserunt autem ut quicquid monachi de dominica terra sua propriis bobus exercere potuissent absque terragio et decimis licite tenerent Concesserunt itidem ut quicquid de casamento suo monachis ibidem degentibus datum fuisset vel ipsi quoquomodo conquirerent libere nulla sibi retenta justicia vel consuetudine possiderent Hoc siquidem totum ut ratum et inconvulsum permaneat auctoritate nostra confirmamus et sigilli nostri impressione testificamur Huic dono et concessioni adfuerunt presentes Ilduinus archidiaconus Theobaudus archidiaconus Symon archidiaconus Guillelmus archidiaconus Isembardus archipresbiter Rodulphus prior Actum est hoc Senonis anno ab incarnatione Domini MLXXX indictione III epacta XXVI concurrente III domno papa Urbano rege Francorum Philippo