Charter Document - 02350010
Charter Number: | 02350010 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1059 - 1060 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Cunctis mortalibus notum fieri volumus quod Odo abbas monasterii Sti Remigii Senonice urbis petiit clementiam domini regis Henrici ut remissionem faceret et indulgentiam domino Deo et Sto Remigio ut amodo et deinceps in villa que dicitur Valleyas et in villa que nominatur Scabias seu in aliis que subjecte sunt supradictis villis neque ipse neque exercitus ejus seu venatores vel canes aut stabularii non hospitarentur neque actionem aliquam expostularent illam petitionem rex predictus libenter audiens verum etiam affectu genuine pietatis perfusus fecit quod predictus abbas flagitavit Indulsit ergo et remisit ea que superius sunt postulata ea tamen conditione ut pro remedio anime sue et parentum ejus unam missam celebrarent monachi monasterii singulis diebus et tria modia treme desii in tertio anno in usu equorum persolverent Et ut scriptura hec in Christi nomine obtineat firmitatem manu propria firmavit fideliumque suis manibus roborandum tradidit Henricus rex Francorum firmavit Anna regina firmavit et rex Philippus firmavit signatum Roberti signatum Hugonis fratrum ipsius Rodulphi comitis Maynardi archiepiscopi Senonensis Raynaldi camerarii Rodulphi Guillermi fercularii Hugonis buticularii Baldrici Ingenulphi de Caldiaco Feboldi signatum Odonis Rufi