Charter Document - 02350009
Charter Number: | 02350009 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1058 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Cunctis mortalibus fieri notum volumus quia Frotmondus urbis Senonice comes et uxor ejus Gisberta petierunt presentiam Winemanni abbatis Sancti Remigii et monachorum sub sacro religionis habitu servientium Deo ut concederent predicte comitisse medietatem terre Villeburse que ad eos videbatur pertinere Quod audientes abbas et monachi precati sunt et ipsi prefatos comitem et comitissam ut remissionem et indulgentiam facerent domino Deo et Sto Remigio ut deinceps in illa villa neque ipsi neque exercitus eorum seu venatores vel canes aut stabularii necnon suorum aliquis servientium non hospitarentur neque hominibus in eedem terre commorantibus ullam molestiam inferrent aliquam expectationem ab eis expostularent captionem vini de indominicato clauso quod est in villa nova perpetualiter parcerent vel remitterent Deo et Sto Remigio ita ut abbas et monachi ipsius loci memorentur animarum illorum seu parentum ipsorum in divinis officiis quam petitionem libenter audientes comes et comitissa fecerunt quod predictus abbas et monachi flagitarent Indulserunt ergo et remiserunt illud ut precatum est ea conditione ut largiretur jam dicte comitisse supradicta medietas terre Victi tandem abbas et monachi precibus illorum et aliorum multorum necnon cupientes adipisci quod postulabant dedere ei supra nominatam terram ea lege ut in vita sua teneret post obitum vero illius ad eos rediret censumque taxatum inde persolveret et sub jure jurando promitteret ut post mortem ipsius non filius neque filia vel aliquis superstes illius de ea presumeret aut eam tenere vel repetere tentaret quod si faceret primitus iram Dei incurreret et postmodum ab omni societate christianorum extorris fieret Ut autem hec notitia firma et inviolabilis permaneat predictus comes cum sua conjuge manu propria firmavit fideliumque suorum manibus roborandum tradidit Actum in comitatu senonico publice Signum Frotmundi comitis signum uxoris sue signum Rainardi filii ejus signum Maynardi archiep Senonensis signum Fulconis signum Baldrici signum Muriberani signum Milonis signum Adhererti cum pluribus aliis