Charter Document - 02350008

Charter Document - 02350008


Charter Number: 02350008
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1020
Date type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives

Charter:

In Dei nomine cunctis mortalibus tam presentibus quam futuris liquidum sit quia venit abba monasterii Sancti Remigii Senonice urbis nomine Winemannus et monachi ibidem degentes in presentia Adalwalonis militis humiliter deprecantes ut eis remitteret consuetudines quas perverso usu tenebat in villa que dicitur Caniniacus Ille vero audiens tantas supplicationes predicti abbatis et monachorum accepta pecunia partim remisit partimque retinuit De his autem quas retinuit placitum futurum indixit in quo se omnes consuetudines se remittere spopondit Sed in ipso intervallo accidente infirmitate mors subsecuta est Quo defuncto remanserunt ejus filii ad quos cum acciderent predictus abbas et monachi ut renovarent pristinas convenientias quas pater preveniente morte non valuit adimplere precedente misericordia Domini invenerunt paratos complere omnia que pater non impleverat Pepercerunt autem et remiserunt filii Adalwalonis collata sibi pecunia Bovo videlicet et fratres ejus omnes consuetudines que erant in Caniniaco villa ita integerrime ut abhinc et in reliquum neque ipsi neque successores eorum neque ingenuus aut servus vel alia quelibet persona in ipsa villa quicquam acciperent neque ullam repetitionem haberent de his que usu male pravitatis antea acceperunt nisi unam quartam de terra quam in beneficio de abbate predicti loci teneret pro salvatione ipsius ville et terraticum de terra assa ubicumque fuerit ad opus abbatum et monachorum et quod laboraverint maior et decanus eorum sed et homines in jam dicta quarta habitantes veniant in anno custodientes audientias nostras persolvant nobis corvadas sicut et alii ejusdem potestatis homines Quicumque enim hoc scriptum vel consuetudines remissas repetere temptaverint ego Leotericus archiepiscopus mei suffraganei episcopi et omnes abbates necnon commisse illis congregationes excommunicamus et anathematisamus illos perpetua damnatione ut sint semper et post mortem jaceant in infernalibus penis sine redemptione Ut [] stabilis permaneat manibus predictorum fratrum et sororum infantium videlicet jam dicti militis et fidelium ipsorum subterfirmata et roborata est monasterio Sancti Remigii publice Signum Bovonis S Widonis clerici S Alwalonis S Bovonis qui has predictas consuetudines predicte potestati injuste posuerat Filiorum ejus scilicet Teudonis et Bovonis S Seguini et filii ejus Isembardi S Rainoldi S Milonis S Ingelberti clerici S Isnardi S Alwalonis S Johannis S Letgerii S Hugonis S Hugonis Curelli S Evraudi fabri S Erlebaudi servi