Charter Document - 02350005
Charter Number: | 02350005 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0877 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus ejusdem Dei omnipotentis gratia imperator Augustus [] Igitur notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus nostrisque scilicet presentibus et futuris quia quidam reverendus cenobii basilice S Martini eximii confessoris Christi simulque Capleiensis monasterii quo corporaliter ejusdem venerandum corpus quiescit Hugo abbas noster fidelis atque propinquus innotuit celsitudini nostre qualiter quasdam res prelibati sancti Martini una cum consensu canonicorum quas largitate nostre benignitatis olim eidem sancto confessori sibique et canonicis famulantibus per preceptum dedimus sitas in pago Avalinse in vicaria Ilimacense in loco qui dicitur Goilis cum mancipiis aliisque rebus eidem loco pertinentibus dederat partibus domni Arnulfi quendam venerabilissimi abbatis cenobii confessoris Christi prelibati domni Martini scilicet monasterii in suburbano Eduensis civitatis editi seu partibus monachorum inibi Deo ac prelibato sancto Martino devote famulantium et pro eisdem rebus e contra acceperat ab eodem abbate domno Arnulfo seu a monachis prelibati loci degentibus ex rebus eidem monasterio pertinentibus in pago Tornodrinse in ipsa vicaria Tornodoro in loco qui dicitur Sidriacus mansum unum cum duobus edificiis cum mancipio Erncoino suisque infantibus et altero mancipio Araldo nomine cum vineola terris cultis et incultis omnibusque sibi rebus pertinentibus diversis in locis consistentibus Super qua re petiit culmen imperialis munificentie nostre ut dignaremur precepto nostre auctoritatis easdem commutationes corroborare quatenus rata haberi valeant quecumque pro ambarum oportunitate ac commoditate inter se peracta noscuntur Simili modo petiit ut eodem precepto imperialis nostre dignitatis quamdam permutationem in predicto pago Tornodrinse in fine Commisciacinse factam scilicet ex terris diversis in locis sitis quas prenominati canonici Sancti Martini Capleiensis a sanctimonialibus monasterii S Juliani Autissiodorensis commutaverant pro ambarum partum oportunitate et pro eisdem in ipso pago et fine Tornodrinse juxta ipsum castrum in villa Ateias et Eroia sitis ex rebus Sancti Martini terras partibus Sancti Juliani atque ejusdem abbatisse earumdem sanctimonialium dederant suo assensu utrique gregi sibi commisso invicem beneficia oportuna caritate prebendi largiendo facultatem commutandi [] Cujus petitionem admodum aptam cognoscentes imperialis preceptum dignitatis fieri jussimus per quod decernimus atque firmissime roboramus ut quecumque inter se commutaverunt auctoritate hujus imperialis precepti nostri inconvulsa omni tempore habeantur ita ut quidquid pars parti tradidit et serie scripturarum communi beneficio inter se confirmaverint corroborata habeantur irrefragabiliter teneantur atque possideantur scilicet venerandus Hugo abbas et canonici Sancti Martini Capleiensis faciant ex hoc quod acceperunt libere sicut ex aliis ejusdem monasterii rebus similiter et venerabilis Badilo quid ad presens jam habetur ac monachi cenobii confessoris Christi Beati Martini Eduensis sicut ex aliis rebus eidem monasterio pertinentibus faciant quod voluerint eque et pars Sancti Juliani ejusdemque monasterii et sanctimonialium rector eodem tenore faciant sicut ex aliis ejusdem sancti rebus Et ut hec auctoritas inviolabilem obtineat effectum ac firmior per futura tempora habeatur anuli nostri subter eam jussimus impressione sigillari Signum Karoli gloriosissimi imperatoris augusti Audacher notarius ad vicem Gozleni archicancellarii recognovit Data IV idus Julii indictione X anno XXXVIII regni domni Caroli imperatoris in Francia et imperii ejus II Actum Pontione palatio imperiali in Dei nomine feliciter Amen