Charter Document - 02350004
Charter Number: | 02350004 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0868 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus gratia Dei rex Si nobilium et illustrium nobisque fidelium virorum salubribus favemus votis et justis ac rationabilibus assensum prebemus postulationibus regiam exercemus consuetudinem et eos in nostre fidelitatis obsequiis promptiores reddimus atque ad presentis vite curricula felicius transigenda et ad future beatitudinis premia facilius obtinenda nobis profuturum non dubitamus Comperiat igitur omnium fidelium sancte Dei ecclesie nostrorumque presentium et futurorum solertia quia carissimus valdeque amantissimus noblis Gerardus illustre comes ad nostram accedens celsitudinem innotuit qualiter divini ardoris face accensus ob Dei et Domini nostri J C sancteque Dei genitricis Marie semper Virginis amorem et honorem una cum assensu nobilissime conjugis sue Berthe de rebus sue proprietatis intra regnum nostrum Burgundie in pago Avalensi in parrochia Augustudunensis civitatis in loco qui dicitur Virziliacus quoddam monasterium construxerit et in honorem sancte Dei genitricis Marie dedicari fecerit atque sanctimoniales monachas in perpetuum Deo famulaturas instituerit et Deo beatisque ejus apostolis sancte scilicet sedi romane pro defensione subdiderit Unde et privilegium super idem monasterium sedis apostolice auctoritate corroboratum obtutibus nostris obtulit Sed pro majore firmitate nostram petiit celsitudinem ut ejusdem sancte apostolice sedis instituta nostre auctoritatis precepto confirmaremus Cujus justis ac rationabilibus petitionibus assensum prebentes precipimus atque firmamus ut quicquid de ipso monasterio eadem apostolica sedes sue auctoritatis privilegio juste ac rationabiliter mansurum statuit nostris futurisque temporibus maneat inconvulsum et a successoribus nostris cunctisque christiane fidei cultoribus observetur illesum et quicquid idem Gerardus illustre comes et uxor ejus Bertha communi assensu ex rebus sue proprietatis quas aut hereditario jure aut emptione aut regio dono aut commutatione aut quolibet contracto vel acquisito juste et legaliter possident sine cujuspiam contradictione ipsi monasterio contulerunt aut in futurum conferent et quicquid a Deum timentibus ipsi sancto loco juste et legaliter collatum est et in futurum conferendum stabile maneat et inconvulsum ad utilitates et necessitates ejusdem loci explendas et ipsum monasterium cum omnibus ad se pertinentihus sub nostre successorumque nostrorum immunitatis defensione consistat Ita ut nullus judex publicus nec quilibet judiciarie potestatis in ejusdem monasterii ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones ad causas audiendas vel injusta freda tollenda aut mansionaticos vel paratas faciendas aut fide jussores tollendos aut telonea exigenda aut homines ejus tam ingenuos quam servos super terram ipsius commanentes injuste distringendos vel ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas ullo unquam tempore ingredi audeat aut exactare presumat Sed quicquid inde fiscus exigere poterit totum pro eterna remuneratione alimoniis pauperum et usibus sanctimonialium monacharum ibi degentium concedimus Quandiu autem ipsi Gerardus illustre comes et nobilissima ejus conjux Bertha vixerint sub usu fructuario duas scilicet libras argenti quas apostolice sedi ex eodem monasterio annuatim reddendas statuerunt ipsum monasterium teneat ordinet atque disponat Post utriusque ab hac luce migrationem sanctimoniales monache ipsius cenobii secundum prefate apostolice sedis institutionem abbatissam ex se regulariter eligant ut liberius devotiusque Deo famulari valeant et pro nobis conjuge ac prole totiusque regni nostri jugiter Dei misericordiam implorent Ut autem hec nostre auctoritatis confirmatio nostris futurisque successorum nostrorum temporibus inviolabilem obtineat firmitatem manu nostra subter eam firmavimus et anuli nostri impressione subtus eam jussimus sigillari Signum Karoli [gloriosissimi regis] Datum VII idus januarii indictione I anno XXVIII regnante Karolo gloriosissimo rege Actum in Bello Pauliaco in Dei nomine feliciter Amen