Charter Document - 02350003
Charter Number: | 02350003 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0850 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quia sicut ait Isaias propheta omnis caro fenum et omnis ejus gloria velut flos feni decedit verbum Domini autem permanet in eternum commodum fieri anime mee ego in Dei nomine Seraphin arbitrans id rerum mearum aliquam portiunculam fidelibus ac electis ejus qui illas michi contulit conditoris utique celi et terre conferrem omnibus in Christo baptizatis notum esse cupio donasse me atque imperpetuum contulisse Sancto Petro et Sancto Prejecto Flaviniacensis cenobii ubi venerabilis vir Sarulfus decanus vice Warini comitis cum norma monachorum honorifice militat omnipotenti Deo mansum videlicet unum cum indominicata casa et vinea in pago Tornotrinse in villa Cachiniaco cujus vinee terminationes considerantur duorum laterum a terra communale et frons superior terra Ebbonis subterior vero strada considerantur publica perticas in longum habens cubitus XXXII intrans