Charter Document - 02341363
| Charter Number: | 02341363 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1154 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Ego Henricus Trecensis comes palatinus universis presentibus et futuris notum fieri volo quod Rainardus comes Joogniacensis ecclesie Deilocensi XXX solidos census domorum in foro Joogniacensi singulis annis dedit ejusdemque census justiciam et forisfactum ab illis qui per negligenciam seu per occupacionem censum illum detinuerint Concessit eciam prenominatus comes quod si canonici Deilocenses in eodem censu aliquid emere vel vendere voluerint de laudandis neque de vendicionibus nemini respondebunt Hujus rei gracia ipsi canonici quicquid habebant in nemore de Bellichanesti salvo jure terrarum quas in territorio Bryonis possident eidem comiti dederunt In ipso autem nemore comes supradictus donat eis omnes aisencias suas quales homines de Bussy ibi habent salva tamen libertate ecclesie videlicet ut corveias et consuetudines quas homines de Bussy pro aisenciis suis reddant non reddat ecclesia Hujus rei testes sunt Isnardus vicecomes Joogniacensis Sevinus Infans de Feritate Hugo de Pressiaco Fromondus Farsiz Rainardus Grassus Odo Bos Hugo prepositus Andreas de Ladoue Paganus Nuccenbin Radulphus de Vallemauri Hoc autem factum est anno ab Incarnatione Domini MCLIIII Ludovico rege Francorum regnante Hugone Senonensi archiepiscopo existente
