Charter Document - 02341250
Charter Number: | 02341250 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1145 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Item nostris temporibus puella quedam Isavia nomine filia functi Petri Chaini de Varellis Dei miserantis visitante gratia sathane et ipsius operibus ac pompis abrenuncians ad societatem quarumdam mulierum sub beati Augustini regula et ordinis Premonstratensis institutione communiter degentium se transtulit Cujus devotionem mater ejus Ermensendis devote subsequuta quicquid habebat alodii Gerolis tam in prato quam in terra quod ei pater Isavie dederat in dote Deo et Beate Marie et abbati Deilocensi sibique commisso gregi qui pater est etiam supradictarum sororum tribuit laudante hoc marito suo Balduino de Wallemauri et fratre puelle Petro cui hoc allodium una cum prefata puella jure proveniebat hereditario cui et Petro pro laude hujus beneficii equus unus datus est Abbas igitur Deiloci caritative huic obvians caritati puelle patrem et matrem et fratrem matris etiam maritum concedit esse participes ecclesie Deilocensis orationum Quod ut valeat firmum in perpetuum perseverare sigilli mei auctoritate decrevi confirmare Hujus rei testes sunt Manasses Senonensis archidiaconus Symon cellerarius Robertus canonicus Stephanus Paucla et Martinus sacerdotes Simeon Parvus Gerricus Durum Cor Quintimilo Hugo de Rosco Fulco et Stephanus filii ejus Actum est publice Senonis anno ab Incarnatione Domini MCXLV regnante Ludovico in Francia