Charter Document - 02340401
Charter Number: | 02340401 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1137 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus Albus de Senonis et Hersendis uxor ejus dederunt ecclesie Sancte Marie de Scarleis pro animabus suis et antecessorum suorum omnem terram quam habebant a chimino qui de Arceis tendit Agliniacum susum versus ex parte Borneseti inter duas vias unam que de Senem tendit Bornesetum alteram que per collem montis Bonen tendit similiter Bornesetum Hoc donum laudavit Gualterius filius eorum et Gualterius Gifardus predicte domine frater pro hac re habuerunt de beneficio ejusdem ecclesie Hersendis solidos centum Gualterius filius ejus quinque solidos et Gualterius frater ejus decem solidos Testes qui interfuerunt sunt Josbertus Gifel Siguinus Grossus Josbertus de Prissiaco Actum est apud Firmitatem in claustro publice anno ab Incarnatione Domini MCXXXVII Habuit quoque predictus Stephanus Albus pro hac re de beneficio jam dicte ecclesie duodecim libras et tunc similiter dedit laudavit et confirmavit coram testibus his Siguino appellato Infante et Odone Malovicino