Charter Document - 02340395
Charter Number: | 02340395 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1120 - 1139 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus de Montecorbun pro salute anime sue et antecessorum suorum laudante uxore sua Elisabeth et filiis eorum Walterio Gaufrido Willelmo dedit ecclesie Sancte Marie de Scarleis terram in Arebleto et nemus sicut termini hic scripti dividunt ex una parte dividit filus vallis Vevre Joculatoris ex alia parte dividit grossum nemus ex parte vero alia Vevra rivisata et rivus qui ab inde venit sicut est usque ad Vevram joculatoris Habuit tamen pro hac re a monachis decem libras et uxor ejus vaccam cum vitulo et filii eorum quatuor solidos Testes sunt Isembardus Stultus Valterius de Montecorbun Willelmus filius Aden Odo filius Gaufridi Rainaldus presbiter de Cuidot Ernaldus presbiter Villefrance Fulco clericus et frater ejus Walterius Bordellus Willelmus prepositus de Cuidot Willelmus de Curtivalt Landrico autem de Ducheto et filiis ejus Hatone Walterio Willelmo Landrico quoque de Barvilla Lisiardo etiam de Loratorio et Isembardo Stulto contra hanc divisionem reclamantibus et dicentibus se etiam infra debere participari facta est talis concordia quod a Willelmo de Montecorbun habuerunt quinquaginta solidos et a monachis triginta et laudaverunt ipsis monachis donum suum sicut Willelmus eis diviserat Testes sunt Hagano de Castellione qui et hoc laudavit quia ab eo se tenere illud ex parte dicebant Siguinus Exul frater ejus Siguinus Grossus Gaufridus Sasnellus Herveus Balena Hoc donum laudavit Henricus filius Daimberti a quo etiam ex parte movebat teste Haganone de Castellione Borcardo filio ejus et Gaufrido Sasnello Margarita quoque uxor Fulcherii calumpniata est hoc donum quia ex parte ad ejus dotem pertinere videbatur sed postea tamen laudavit Unde testes sunt Ascelinus de Campoaglonis Walterius Poretta Walterius clericus de Montecorbun Willelmus cliens Willelmi de Montecorbun