Charter Document - 02340394

Charter Document - 02340394


Charter Number: 02340394
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1120 - 1139
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Siguinus Grossus pro salute anime sue et antecessorum suorum dedit monachis Scarleiarum quicquid frater ejus Waldricus terre et nemoris in territorio Vilers habebat sed quia Waldricus tunc temporis in terra Jherosolimorum erat pepigit idem Siguinus monachis congruum se cambium fratri suo si rediret daturum si vero non rediret laudante fratre suo Berengario qui propter hoc a comite Nivernensi Willelmo habuit sexaginta solidos libera et perenni possessione monachis ut dictum est donavit Actum est hoc Autissiodoro in presentia comitis Nivernensis Willelmi in manu domni Johannis abbatis ejusdem ceenobii Testes sunt dominus Stephanus Funtusmensis abbas Milo de Curtiniaco Herveus de Firmitate Stephanus de Furvui Josbertus de Prissiaco Scripture vero traditum est in presentia Siguini Grossi et Walonis avunculi ejus qui terram illam a Waldrico in vadio pro quinquaginta solidis habebat quos a monachis recepit