Charter Document - 02340393

Charter Document - 02340393


Charter Number: 02340393
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1120 - 1139
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Balduinus Fuisnardus pro salute anime sue et antecessorum suorum dedit ecclesie Sancte Marie de Scarleis omnem suam partem de Vilers quicquid scilicet terre et nemoris in territorio illo habebat Habuit tamen pro hac re a monachis quindecim libras Huic dono interfuerunt Milo de Curtiniaco et uxor ejus Elisabeth et filii eorum Willelmus Joscelinus Rainaldus et ii omnes laudaverunt nec hoc solum sed quicquid de eorum casamento adquirere possent Concesserunt etiam tunc eisdem monachis liberum transitum rebus eorum per totam terram suam absque peagio et omni custumia vendere similiter et emere sine teloneo aliisque custumis pastionem quoque porcis eorum in omnibus nemoribus suis absque pasnagio omnique prorsus custumia De dono Balduini testes sunt dominus Milo et predicti filii ejus Hagano de Castellione Josbertus archipresbyter Siguinus Grossus Gaufridus Sasnellus Josbertus de Prissiaco De laude et concessione Milonis et uxoris ejus et filiorum eorum sunt testes isti quos hic nominavimus Hagano scilicet et subsequentes Donum Balduini laudavit postea Elisabeth uxor ejus unde sunt testes Paganus Lisiardus Willelmus Brisus Gaufridus de Ducheto et dominus Milo de Curtiniaco