Charter Document - 02340387
Charter Number: | 02340387 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1120 - 1139 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Post longum autem tempus fratres Scarleiarum adeo Deo propiciante multiplicati sunt ut jam locus ille strictus eis et incommodus esset abbatiam igitur suam in commodiori loco construentes juxta quod eis concessum fuerat prefato nemore ad opus nove abbatie utebantur Quod cernens Siguinus predicti Viviani filius calumpniatus est dicens se nolle pati et etiam injustum esse nemus suum alibi transportari propterea domnus Willelmus tunc temporis Scarleiarum abbas et ipse Siguinus ante Senonensem archiepiscopum Henricum convenere auditaque curia hujus calumpnia et illius responsione judicavit quod fratres usum quem loco Scarleiarum habebant ad opus omnium suorum locorum haberent Huic rei interfuerunt domnus Henricus archiepiscopus abbates Hugo Pontiniacensis Stephanus Fontusmensis Milo Curtiniacensis Hagano de Malicornio Siguinus Grossus Josbertus de Prissiaco Siguinus Rufinus Landricus de Blanolio